|
Magnus
es, domine, et laudabilis valde: magna virtus tua, et sapientiae tuae non est
numerus. et laudare te vult homo, aliqua portio creaturae tuae, et homo
circumferens mortalitem suam, circumferens testimonium peccati sui et
testimonium, quia superbis resistis: et tamen laudare te vult homo, aliqua
portio creaturae tuae.tu excitas, ut laudare te delectet, quia fecisti nos ad te
et inquietum est cor nostrum, donec requiescat in te. da mihi, domine, scire et
intellegere, utrum sit prius invocare te an laudare te, et scire te prius sit an
invocare te. sed quis te invocat nesciens te? aliud enim pro alio potest
invocare nesciens. an potius invocaris, ut sciaris? quomodo autem invocabunt, in
quem non crediderunt? aut quomodo credent sine praedicante? et laudabunt dominum
qui requirunt eum. quaerentes enim inveniunt eum et invenientes laudabunt eum.
quaeram te, domine, invocans te, et invocem te credens in te: praedicatus enim
es nobis. invocat te, domine, fides mea, quam dedisti mihi, quam inspirasti mihi
per humanitatem filii tui, per ministerium praedicatoris tui. |